monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 12
Et si e duobus necessariis unum est subtrahendum, magis ieiunium absque sacco, quam saccum eligam absque ieiunio. Maior aetas incipit, et usque ad minorem pervenit (Iob XXV, 5, 6): nullus enim absque peccato, et si unius quidem diei fuerit vita eius, et numerabiles anni vitae illius (Iob XIV). Si enim stellae non sunt mundae in conspectu Dei, quanto magis vermis et putredo, et hi qui peccato offendentis Adam tenentur obnoxii? Sed et ordo pulcherrimus: Praecipit Deus prophetae.